The gingers of the world

Zingiberaceae Resource Centre

Globba laeta

General description: 

Herba perennis, circiter 30 cm alta; partes vegetativae obscure virides, violaceo praesertim in caule affectae. Folii lamina ad 8 cm longa, 3 cm lata, utrinque glabra, in vaginam sensim transiens petiolo proprio deficiente; ligula perbrevis, pilis albis dense vestita; vagina ad 9 cm Jonga. Inflorescentia nutans, axe villoso. Bracteae paulum pubescentes vel paene glabrae, recurvae; intima saepe sterilis, ad 25 mm longa, 12 mm lata, ovalis acuminata; mediae 8 mm longae, 2-3 mm latae, lanceolatae. Ovarium 2 mm altum. Calyx glaber, tubuliformis, tridentatus, 4- 5 mm longus. Corolla aurea; tubus 10-14 mm longus; lobi cymbiformes, revoluti, circiter 5 mm longi; labeJlum bifurcatum, circiter ro mm longum. Staminodia lateralia lobis corollae duplo longiora, deorsum directa. Staminis filamentum circiter 2 cm Jongum; antherae 2 mm longae, utrinque acute bicalcaratae.

Cytology: 

2n = 32

Distribution: 

Thailand

Scratchpads developed and conceived by (alphabetical): Ed Baker, Katherine Bouton Alice Heaton Dimitris Koureas, Laurence Livermore, Dave Roberts, Simon Rycroft, Ben Scott, Vince Smith